- ARMATURA
- ARMATURARecentioribus armotum exercitatio dicitur seu exercitium militare, quô milites a Campidoctoribus instruebantur in campo. Glossarium Rigaltio laudatum, ἀρματούρα πρίμα, μελέτη πρώτη, Amm. Marcellin. l. 14. Multiplex armaturae scientia: Iul. Firmicus; Militares armaturas exercere etc. Quae cuiusmodi fuerint, docet Henr. Valesius ad eundem Ammian. p. 51. et 105. Vide quoque infra in voce Armorum exercitium. Postmodum Armaturae levis armatura, ut funditores et ferentarii, Salmasio: at Car. du Fresne peculiariter milites dicti sunt, qui in principiis legionum erant a deoque eâ exercitatione probe imbuti, ut auctor est Vegetius l. 1. c. 13. quo spectat Inser. CANDIDIAE URBANAE MATERNINUS. PARDUS. ARMATURAE. XXII. MARIT. F. C Imo et milites in Comitatu Imperatoris, quorum duae Scholae recensentur in Notitia Imp. sub dispositione Magistri Officiorum, Armaturae scil. seniores et Armaturae iuniores, quorum Dux Tribunus Armaturarum dicebatur, uti videre est apud Amm. Marcellin. l. 14. 15. et 27. ubi de Mellobaude et Balcobaude. Nec omittenda Pancirolli sententia, qui illos sic appellatos censet, quod gravissimis armis seu potius omni armorum genere, Armaturâ quoque, Gall. Armeure, instructi essent, vel certe quod eorum Schola conflata esset ex iis, qui sub Campidoctore armis instituti erant etc. Vide Car. du Fresne Glossar. ubi insuper, varia armorum genera, quibus Franci olim utebantur, ex Inventario Ludovici M. Regis Franciae A. C. 1316. Lectori harum rerum avido, exhibet spectanda. De Armatura seu Armatis Alemannorum, quibus sic dicebantur Milites cataphracti, omnibus armis instructi, Gall. Gens d'armes, ita Chron. Colmar. part. 2. an. 1298. Habuit secum Australes, qui armis ferreis utebantur. Igitur Rex Adolfus contra Ducem Austriae, cum magna multitudine venientem, in occursum currit cum hominum armata multitudine copiosa. Armati reputahantur, qui galeas ferreas in capitibus habebant et wambasia, i. e. tunicam spissam ex lino et stuppa vel veteribus pannis consutam, et desuper camisiam serream, i. e. vestem, ex circulis ferreis contextam, per quae nulla sagitta arcus poterat hominem vulnerare. Ex his armatis centum, inermes mille laedi potuerunt: habebant et multos, qui habebant equos magnos, qui inter equos communes, quasi Bucephalus Alexandri, eminebant. Hi equi cooperti fuerunt coopertoriis ferreis, i. e. veste ex circulis ferreis contextâ. Assessores eorum habebant loricas ferreas et caligas, manipulos ferreos et in capitibus galeas ferreas splendidas et ornatas et alia multa, quae me taeduit enarrare. E' quibus facile percipitur, cur Auctor Anonymus de Expeditione Asiat. Friderici I. Alemannorum gentem ferream in equis ferreis advenire, et Theophylactus Bulgariae Archiepiscop. Ep. 16. ex Meursianis, τὸν φραγκὸν τὸν τράχηλον τέως σιδήρεον, Francum collo tenus ferreum: Anna item Comnena Alexiados l. 11. eosdem Francos διὰ τῶ ὅπλων βάρος ἐυχειρώτους, propter armorum pondus, captu faciles fuisse, scripsetint: apud eundem supra laudatum Glossarti Auctorem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.